Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi adiunctis perditis incendere minaretur, uiro spectabili tribuno et notario Dulcitio, cui piissimus imperator leges suas exsequendas cura perficiendae unitatis iniunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus mansuete et prius ad eundem Gaudentium litteras pacificas danti duas rescripsit epistulas, unam breuiorem et perlatoribus, sicut indicat, festinantibus festinatam, alteram uero prolixiorem, in qua. secundum scripturas se respondisse diligentius arbitratur. ita ergo scripta eius opitulante domino institui refutare, -ut etiam qui sunt ingenio tardiores ad omnia me respondisse non dubitent. nam prius uerba eius ponam, deinde nostra subiungam non sic, quemadmodum feci, cum Petiliani litteris responderem. ibi enim per loca singula, quando uerba ipsius inseruntur, positum est Petilianus dixit, quando autem mea uerba redduntur, Augustinus respondit. unde mihi, tamquam mentitus fuerim, calumniatus est, dicens quod numquam mecum comminus disputauerit; quasi propterea non dixerit quod scripsit, quia hoc non in uerbis eius audiui sed in litteris legi, aut ego ideo non responderim, quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis eius uicissim scribendo respondi. quid faciamus hominibus, qui tale cor Habent aut eos, quibus sua scripta innotescere cupiunt, tale cor habere opinantur? sed etiam talibus hic satisfaciamus et, quando ponimus uerba Gaudentii, non dicamus 'Gaudentius dixit>, sed uerba epistulae', et quando respondemus, non dicamus 'Augustinus respondit', sed sed haec responsio'. sic ergo incipiamus refellere Gaudentii epistulam priorem atque breuiorem.