Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Uerba epistulae: Religionis tuae scripta percepi per eos, quos et moribus et instituto suo cunctis caros esse manifestum est. ad haec responsio: Neque hoc discutiam, quomodo dixeris 'religionis tuae' homini, quem potius inreligiosum putas. reddidisti quippe honorificentiam, sicut reddendam existimasti, quia ille te honorificentius tractauit in litteris, quas ad te dedit, quam catholicus haereticum debuit, putans tuam mentem tali fieri sermocinatione sanabilem.