# Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.34

Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.34

Sane de scripturis sanctis sagacissime inquirens, si quid proferre posses pro ista spontaneae mortis sententia insana, inuenisse te aliquid putas, quia scriptum est in euangelio: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, tamquam ideo se quisque occidere debeat, quia infirmus est ad passiones inter manus persequentium sustinendas..non potuisti citius dicere falsos martyres uestros ex illorum esse numero, de quibus scriptum est: uae his qui perdiderunt sustinentiam, et ad illos prorsus non pertinere, quibus dominus dicit: in uestra patientia possidebitis animas uestras. de quibus autem legitur: spiritus promptus est, caro autem infirma, somno non uoluntario premebantur, non interitu uoluntario necabantur. diligenter lege et quid loquaris attende. ubi est quod apostolus ait: fidelis deus, qui non permittet uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere? itane credendum non est huic apostolicae ueritati et inimicos debemus nos ipsos habere, quia inimicos non possumus alios sustinere? absit hoc a cordibus christianis. plane fideli apostolo, immo ipsi fideli deo, qui non sinit suos temptari supra quam ferre possunt, sed facit cum temptatione etiam exitum, ut possint sustinere, credant catholici, non credant Donatistae, et ne semper ista non credant, non sint Donatistae. quando enim desperatur in quibusque passionibus a domino impetranda patientia et ideo quaeritur compendium caminorum, ubi se isti non quidem feris, ut ait beatissimus Cyprianus, sed tamen flammis obiciunt, quos nemo damnauit, non est hoc consilium sed furor, non est sapientia sed amentia. habeant isti incendia sua, qui non dicunt de adiutorio domini: quoniam ab ipso patientia mea.

---

Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa025/stoa0040.stoa025.opp-lat1.xml.
