Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Uerba epistulae: Si uero innocentes putas, inquit. quod etiam ipse dixisti, persecutores nos in fide Christi constituti sustinere gaudemus. ad haec responsio: Consideraui litteras tribuni ad te datas et nusquam in eis legi, quod te dixerit innocentem, sed ab aliis audisse uel cognouisse prudentem. sic autem in scripturis sanctis non solum boni, uerum etiam mali uocari solent. nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. quod enim quidam interpretati sunt 'sapientissimum omnium bestiarum', <prudentissimum> potius Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura illa translata est. sed si eos putandum est innocentes a tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit inuitos. quid mirum, si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognouit? non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum inuenire non possis quomodo te asseras innocentem. absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio uitiorum, qualem facit aegris etiam diligentia medicorum. quamuis etsi essetis innocentes, hinc efficeremini nocentes, -quia occidere cupitis innocentes. qui enim se innocentes conantur asserere et tamen uitae suae nolunt parcere, quid aliud quam innocentes conuincuntur occidere?