# Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.7

Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/1.7

Uerba epistulae: In hac autem ecclesia, inquit, in qua dei nomen et Christi, eius! ut etiam ipse dixisti, in ueritate semper est frequentatum, nos aut uiui, quamdiu deo placuerit, permanemus aut, ut dignum. est dei familia, intra dominica castra uitae exitum terminamus, sub ea scilicet condicione, quia, si uis fuerit operata, tunc id poterit cuenire. nemo enim tam demens est, ut nullo impellente festinet ad mortem. ad haec responsio: Neque hoc in tribuni litteris legitur a te in ueritate inuo-catum nomen dei, quamuis dixerit . inuocatum. quamquam etiamsi dixisset, posset hoc intellegi non ad uestram gloriam, sed ad poenam. nam et de gentibus impiis apostolus dixit: qui ueritatem in iniquitate detinent, ut et uos facitis, qui ueritatem baptismi diuini in iniquitate detinetis erroris humani. unde nos cum uestram corrigimus iniquitatem, non utique debemus illius sacramenti rescindere ueritatem. profiteris sane, innocens homo, aliis quidem uerbis, cum ecclesia te ac tuos interituros. cum enim dicis (in ecclesia, quid aliud uis intellegi nisi cum ecclesia, quandoquidem id agere ignibus praeparas? haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis adiunctis mortibus uestris, quod etiam apud Carthaginem in inuidiam nostram de basilicis, quae uestrae fuerunt, sicut potuistis et cum quibus potuistis, fecisse asseueramini sine mortibus uestris. quis enim uos non credat zelando fecisse, quod facere etiam moriendo disponitis? si autem illud non uos fecistis, hoc certe furiosius est quod uos facere praeparatis. sed dixisti: si uis fuerit operata et adiunxisti: nemo est enim tam demens, qui nullo impellente festinet ad mortem: quanto est ergo dementior, qui, cum impellatur ad uitam, festinat ad mortem!

---

Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa025/stoa0040.stoa025.opp-lat1.xml.
