Latin
2.12.13 to 2.12.24
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.12.13-24
Unproofread scanNot analysed yet
ille autem homo, ut iam dixi, militaris et in istis uerborum proprietatibus minus eruditus quid esset religio nesciebat; absit enim ut dicam: te adulando fallebat'. tu uero, qui eos, contra quos disputas, arguis ex propheta et clamas: uae his qui dicunt amarum dulce et dulce amarum, qui dicunt lucem tenebras et tenebras lucem, si superstitio est, quam nobiscum tenet Dulcitius, cur eam religionem esse dixisti? si autem uerum dixisti, cur haereticam tenendo superstitionem respuis catholicam religionem? sequere igitur testimonium tuum, maxime quia et ipsi uestri cum cognouerint non tibi fortasse communicabunt, quoniam tribuno Dulcitio per hoc uerbum communicasti. heia, frater Gaudenti, noli perdere occasionem, quam tibi etiam per tuam linguam dominus dedit. an forte ad hoc irasceris, quod fratrem uoco? hoc enim nomen a nobis etiam in nostra collatione respuistis, ubi ostendistis nos esse quibus dominus praecepit per prophetam: dicite fratres nostri estis' eis qui uos oderunt et qui uos detestantur, uos uero in numero eorum esse, qui istos, quibus hoc dominus dicit, oderunt et detestantur. negare certe non potes te religionem dixisse in qua est tribunus Dulcitius. propterea illam tibi epistulam misit, utique ut te non occideres et illi ecclesiae in qua est ipse communicares. si ergo ipsius religio est, tua superstitio est. quamuis enim ambo nobis hoc inuicem dixeritis, eligis tamen ipsum potius falsum dixisse quam te.