Latin
2.14.1 to 2.14.14
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.14.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quia uerbo tuo causa finita est, obsecro per deum religionis, deum ueritatis, ut etiam tuus error aliquando finiatur. ipsa est, frater, ecclesia Christi quae hoc tempore toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et malos et bonos uentilatione ultima separandos. atque ut te ad extremum illius potius uerbis alloquar, quem testem catholici nominis adhibere uoluisti, ipsa est quae domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, ipsa est quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit. proinde etsi uidentur in illa esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum frumentum coeperit dominicis horreis con-. di, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: 'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.' nos operam demus et quantum possumus laboremus, ut uas aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli concessum est cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicarit, ut putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam (uel uentilabrum) iam ferre se posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. beatissimi Cypriani sunt uerba ista, non mea; eius uidelicet uerba sunt, quem tu nobis lectissimum testem catholici nominis in tuorum scriptorum exordio posuisti et per multa copiosissime commendasti, immo per ipsum, quoniam uera atque diuina sunt, uerba sunt dei.