# Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 2.4.10-16

Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, 2.4.10 to 2.4.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.4.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-gaudentium-donatistarum-episcopum/2.4.10

nonne tibi uenit in mentem, cum de palea dominicae areae, id est ecclesiae, usque ad tempus uentilationis in una permixtione toleranda disputabamus, cum Emeritus urgeretur, negasse illum atque dixisse: non legis aream? qui cum et a suis secretius ammoneretur et a nobis apertius, commemorantibus ex euangelio dominum esse uenturum ferentem uentilabrum in manu sua, qui mundabit aream suam et frumentum recondet in horreo, paleam uero comburet igni inexstinguibili, continuo correxisse obliuionis errorem quo negauerat scriptum, nec tamen schismaticam uel haereticam conuertisse peruersitatem, qua negabat malos a bonis debere pro unitate ecclesiae sustineri, continuoque dixisse, quod nomine paleae mali siguificarentur occulti, ut hoc causae uestrae praecipua diligentia seruaretis, quod ignorati mali commaculare bonorum neminem possent. ecce partis uestrae patronus egregius perdidit te aduersante labores suos. ille quippe, ut custodiat bonorum salutem, prorsus in ecclesia malos permanentes a bonis perhibet ignorari, ne perdant eos, si fuerint cogniti et tolerati; tu autem etiam ignoratorum malorum contagio bonos perire dixisti neque timuisti tam multos ab initio uestros latentes flagitiosos, facinorosos atque impios, qui profecto secundum tuam sententiam te atque omnes tuos uobis nescientibus perdiderunt. sed nunc quoque nullo pauore tremuisti, ne forte quispiam uestrum te nesciente peccaret et te, dum ista loqueris, perderet. an forte, dum cognitis tuis factis perisse te intellegis, propter hoc alienis incognitis perire non metuis?

---

Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa025/stoa0040.stoa025.opp-lat1.xml.
