Latin
Book appendix
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum appendix.4
Unproofread scanNot analysed yet
. . . . loquamur, carissimi fratres, schismatis causas, quia iam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis. .