Latin
Book appendix
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum appendix.7
Unproofread scanNot analysed yet
quanto enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque in diem octauum Kt Ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia . . . . . . .