Latin
1.10.49 to 1.10.61
Augustine, Contra Julianum 1.10.49-61
Unproofread scanNot analysed yet
i, ii. 40). An ibi non legisti, quod cum Christi nat! vitatem de virginis partu supra dictus insinuaret episcopus. «Ideo, inquit, «et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enin homo mendax (Psal. cxv, 2), et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis i (Ex commentar. in Isaiam). Si hæc ibi verba venerandi Ambrosii non legisti, quomodo red. . arguendum librum, in quo ea sunt posita, suscepisti? Si autem legisti, quid adversum me furis, et illum in me primitus carpis? Quid nomen dilaniare nileris Meum, et Ambrosium facis tacito ejus nomine Manichxum?