Latin
1.14.1 to 1.14.18
Augustine, Contra Julianum 1.14.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Non eat ergo cur provoces ad Orientis antistites; quia et ipsi utique christiani sunt, et utriusque partis terrarum fides ista nna est; quia et fides ista christiana est: et te certe occidentalis terra generavit, occidentalis regeneravit Ecclesia. Quid ei quaeris inferre, quod in ea non invenisti, quando in ejus membra venisti Y Imo quid ei quaeris auferre, quod in ea tu quoque accepisti? Nam peccatum originale, quod In aliorum perniciem parvulorum negas, quacumque aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut et ipsum '. Sed si verum est, quod audivimus, te infantulum baptizatum, etiam tu quamvis a tuis propriis peccatis innocens, tamen quia ex Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquæ prima nntivitate traxisti: et in iniquitate conceptus es, profecto exorcizatus et exsufflatus es, uta potestate erutus tenebrarum transferreris in regnum Christi (Coloss. i, 13). 0 HI! male ex Adam nate, sed bene in Christo renate, Sacramenta quibus te peperit, ture matri conaris auferre. Numquid Manichæa fuit, quando isto modo te peperit, quo modo jam non vis ut pariat, et ingeris ei nativitatis opprobria, ut in ea cxteris claudas, ex quibus ipse natus es, viscera pictatis? Dividis ei nomen viri sui, ut ad regenerandos parvulos tantummodo Christus sit, ad majores autelp. Christus Jesus; quia scilicet Jesus Salvator interpretatur: quod eum parvulis esse non vultis, qui nihil eos habere, unde illos salvos faciat, praedicatis. CAPUT V. —45. Sed non tibi deerit magni no. ruinis ct fama celeberrima illustris episcopus etiam de partibus Orientis, cujus eloquia ingentis merito gratiae, etiam in linguam latinam translata usquequaque claruerunt. Sedeat ergo cum istis patribus etiam sanctus Gregorius, et cum eis tuae criminationis inanem patiatur* invidiam: dum tamen cum eis contra novitiam pestem vestram, medicinalem proferat et ipse sententiam.