# Contra Julianum 1.14.19-36

Augustine, Contra Julianum, 1.14.19 to 1.14.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.14.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.14.19

Audi ergo quid dicat: c Imago, > inquit, < Dei labem corporeæ inundationis expurget 4, et conjunctam sibi carnem verbi Dei sublevet pennis. Et quamvis melius fuisset, ne egere quidem hujuscemodi expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse, ad quam et refestinamus, post praesentem emendationem 5, et melius fuisset non excidere a ligno vitæ gustu amarissimo peccati; tamen in secundo loco expedit emendari et corrigi post lapsum, quam in nequitiis permanere. > Itemque idem ipse: « Sicut in Adam omnes, > inquit, « mortui sumus, ita et in Christo omnes vivificemur. Cum Christo ergo nascamur 6, et cum Christo crucifigamur, et consepeliamur ei iu mortem, ut cum ipso etiam resurgamus ad vitam. Necesse est enim nos perpeti utilem hanc et necessariam vicissitudinem: ut sicut ex bonis ad tristia devoluti sumus, itaex tristibus ad meliora reparemur. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut quos gustus ligni vctiii7 condemnavit, Christi crux ratia largiore justificet » (Orationein Natalem Christi, paulo post initium). Idem rursus < Venerare, » inquit, < nativitatem, per quam terre. na; nativitatis vinculis liberatus es. Honora Bethlehem pusillam et minimam, per quam tibi regressus ad parndisum patefactus est i (Ibid., sub fincm). Itemque alibi de Baptismo loquens: < Persuadent, » inquit. < tibi de hoc quoque sermo Christi dicentis, neminem posse introire in regnum coelorum, nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu I (Joan. III, 5). Per hunc primæ nativitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostræ. > Numquid et istum Manichaei sapere vel jacere venena dicturus es? Audis omnes uno corde, uno ere, una fide idipsum dicere. ei hanc esse catholicam fidem non dissonante contestatione firmatam.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
