Latin
1.19.21 to 1.19.33
Augustine, Contra Julianum 1.19.21-33
Unproofread scanNot analysed yet
Namsi hoc non sentitis, nobis utique consentitis. Sed quia nobis non consentitis, illud sine dubitatione sentitis. Ac per hoc orientales vos judices damnant *,a quibus Pelagius damnari timens, eos qui sentiunt ista damnavit, cum eis quos damnavit profecto damnandus, quia id quod negavit ore, corde servavit. Nam quod verbis ejus anathematur, in litteris ejus invenitur. Sed nunc cum illo non ago: tu quid dicis, cum quo mihi nunc res est? Ecce adsunt tot judices orientales: leguntur gesta ecclesiastica, quæ apud eos sunt habita. Legitur objectum esse Pelagio, «quod dicat infantes etiam non baptizatos habere vitam aeternam. >Lcgitur Pelagius eos damnasse, qui hoc dicunt: necne enim illos judices aliter potuisset evadere. Nunc ipse quid dicjs? Habebunt vitam æternam parvuli, etiamsi non baptizati ex hac viia emigraverint, an non habebunt? Si dixeris, Habebunt: Pelagii tui te verba damnabunt, et illi omnes a quibus timuit ipse damnari. Si autem dixeris, Non habebunt: quæro qua causa innocens imago Dei vitæ privatione punietur, si nullum peccatum ex humapa propagatione contrahitur. Si vero contrahitur, cur Manichaei dicuntur, qui hoe sentiunt, a quibus Pelagius damnatus fuisset, nisi hoc se sentire finxisset?