Latin
Book 1
Augustine, Contra Julianum 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Catholicam sententiam de originali peccato ase in primo libro de Nupliis et Concupiscentia explicatam suscipit defendeudam contra Julianum, qui eam quatuor grandiorihus libris insectari ausus, in eius defensores Manichæorum nuncupationem conferre noa vereatur. Hanc exsecrabilem criminationem in elarissimos quosque patrum tam græcorum quam latinorum recidere ostendit Augustinus, allatis in eam rem ip sorum testimoniis, cum responsione ad illa nominatim Basilii et Joannis Chrysostomi loca, quae suffragari sibi Julianus putat. Extrema parte libri monstrat, Manichaeorum heresim temerariis quibusdam Juliani Ipsius sententiis plurimum adjuvari. CAPUT PRIMUM. —i. Contumelias tuas et verba maledica, Juliane, quae ardens iracundia1 libris quatuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meæ cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te? Quis autem cantemnat sive exsultationis suae materiam, sive moeroris? Nam unde partim lætamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa eat I in cœlis (Matth. v, 11,12). Et rursus mei causa mœroris est Apostoli affectus, ubi lego: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Sed hæc pro tuo dogmate, quod veritatem putas', etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quoe dici ex utraque parte possunt: quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt. Primum abs te quæro, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quatuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in prætereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares4 utriusque operis, et mei scilicet et lui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam pauca ipsa, in quibns vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, quæ velut infirmiora existimans, quatuor tuorum grandiorum I voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium cæterorum, qua attingere timuisli, inconcussa manere monstrantur: quod esHndere pcne superfluum esu Admonendi enim sum po-. tius qui hoc nosse dcsidcranl, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ila enim se res ipsa declarat atque indicat, ut niminium lardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.