# Contra Julianum 1.27.42-58

Augustine, Contra Julianum, 1.27.42 to 1.27.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.27.42

ad Romanos). is. Numquid dubitare jam poteris sanctum Joannem tam longe esse a sensu vestro, quam non recedit a sensu catholico? Numquid in ejus disputatione, qua exponit Apostoli locum laic quxslioni quae inter nos vertitur pernecessarium, ubi scriptum est, Perunum hominem peccatum intravit in mundum, et cætera quæ connexa sunt, alicubi redolet I quod vos dicitis, propter imitationem hoc esse dictum, non propter carnalem nativitatem? Nonne illo uno peccato contaminata dicit esse omnia, et sic illud distin-. guit a cæteris postea commissis introductisque peccatis, quæ vos dicitis ad imitationem, non ad propaginem pertinere, ut non illa tantum, sed et hoc et illa per gratiam Christi dicat interfici 3? Nonne de Baptismate ApOstoli verba, ubi ait, Quicumque baptizati, sumus in Christo, in morte illius baptizati sumus; bic exponit, ut dicat ita eum peccato mori, qui baptizatur in Christo, sicut carne est mortuus Christus; quia in morte Christi baptizari nihil est aliud quam peccato mori? Cui ergo peccato parvulus moritur, si originalc non traxit? An forte non in morte Christi parvuli baptizantur? cUm Apostolus non dixerit, Quidani; scd, Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. An quando baptizautur Baptismate christiano, dicturi estis quod non baptizentur in Christo; ne vos episcopus Joannes sua definitione suffocet, qui dicit hoc esse Bapli mum eis qui baptizantur in Christo, quod crux ct sepulcrum fuit Christo, ut quemadmodum ille mortuus est carne, sic et istos intelligamus mortuos esse peccato? Ecce cui viro, quam magno christianæ fidei atque hujus catholici doglnatis defensori, voluisti vestrum dogma supponere, quasi dixerit, « parvulos prinii hominis non inquinatos esse peccato; > cum dixerit, < cos non habere peccata: > quæ non eum intelligi nisi propria voluisse, ejus tam multa testimonia tamque manifesta declarant.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
