# Contra Julianum 1.3.1-14

Augustine, Contra Julianum, 1.3.1 to 1.3.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.3.1

Nunc ergo quia video te veritate desertum2, ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiæ catholicae doctoribus nomine Manichæorum. intolerabilem facere non cuncteris injuriain, et cum me appetis, in quos tela sacrilega jacnleris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adjuvas Manichæorum damnabilem et nefandæ impi.tatis errorcm, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum tu'eviter potuero, sententiis non meis, sed corum qui fuerunt ante uos, et adversus impios fidem catholicam defendorunt, innnes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxcris, necesse tiM erit etiam illos Ecclesiæ catholicæ oppugnare doctores, atque contendere nee ipsos in hac quæstione catholicam tenuisse veritatem, defeadam contra te, Deo adjuvante, et ipsorum et nostram (idem: ubi eliam iti poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod se. cundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus vobis, quantum adjuvet Manichæos. CAPUT II. — 4. Primam itaque pariem distributionis mcae, quelnadmodum exsequar, parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quatuor tuis jactas, ista vertitur quæstio, quod ego dico sic nuptias esge laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum homiuum peccato nascuntur1 obnoxii. Hoc euim qui Degat, ipsa christianæ fidei subvertere firmamenta conatur. Hiuc quippe factum est ut de nuptus et concupiscentia librum scriberem: nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quatuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens homines avertere a fide catholica fundatissima, etad novitatem vestri erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichææ pestis horrorem2: quasi ilia.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
