Latin
1.3.15 to 1.3.28
Augustine, Contra Julianum 1.3.15-28
Unproofread scanNot analysed yet
lum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei fi- Hos adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de Manichaeorum nomine et crimine facicbat etiam Jovinianus, negans Mariæ sanctæ virginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret: tanquam Christum cum Manichæis phantasma crederemus, si matris incorrupta virginitate dieerenlus exortum. Sed in adjutorio ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod Joviniatius exseruerat argumentum, et nee sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse. post partum, et ex ilia tamen verum Christi corpus exortum: sic spernent' vestra calumniosa vaniloquia, ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando chirographo paterni debili liberatorem credere parvulorum. CAPUT III. —5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichæorum nomen opponis, quos et quales viros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes corum, quos commemorabo, me congregaturum esse peliiceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere; si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superaverit. Irenaeus Lugdu nensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit: iste ait, <Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga 1, nisi credant in eim qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno matyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se, et vivificavit, mortuos» (Lib. 4, cap. 5). Item idem ipse: «Quemadmodum adstrietum est, »inquit, «morti genus humanum per virginem, solvatur per virginem2, aqua lance disposita, virginalis inobedientia per virginalem obedientiani.