# Contra Julianum 1.51.197-213

Augustine, Contra Julianum, 1.51.197 to 1.51.213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.197

quanto probabilius dicitur. oriri nou posse radicem mali ex dono Dei? Ac sic te suffragatore introducit Manichaeus radicem mali ex illa quom non a Deo crcalam, sed Deo coæternam fingit naturam mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturæ bonæ a Dco creatae ortam mali radicem (quod catholica veritas dicil); illis verbis tuis te facillime superat, ubi ais, « radicem mali locari non posse in dono Dei: i quia et liberum arbitrium procul dubio est donum Dei. Ac per hoc cum « mali radicem in dono Dei locari non posse dixisti, Manichæo quod contra te diceret, tu dedisti. Quia si non potest in bono locari malim, quod tu dicis mihi; multo minus potest oriri ex bono malum, quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non esse malum nisi ex malo: ubi victor videbitur sibi, et erit profecto, nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei catholicæ in his verbis vestris ideo vincit Manichæum, quia vincit et te ipsum. Nam si te non vinteret dicentem, < non posse in dono Dei locari radicem mali; » multo minus Manichaeum posset vincere dicentem, non posse ex dono Dei oriri radicem mali. Sed ut vincat ambos, nec aliunde oriri, nec alicubi esse posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in natura rationali; cui esse naturam rationalem non est nisi donum Dei: sed quoniam a summo atque incommutabili bono de nihilo facta est, ut esset, quamvis mutabile, tamen bonum; delicere (a) a bono a quo facta est. hoc est 1 ex illa, vel in illa radix mali: quia nihil est aliud malum, nisi privatio boni. Jam porro ubi dicis, < Rerum ratio non sinit ut de bono malum et de justo iniquum aliquid proferatur;

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
