Latin
1.51.23 to 1.51.41
Augustine, Contra Julianum 1.51.23-41
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit, sub peccati origine et sub peccati leae natum esse, eujus vox est, Ego in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L,7). Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fueriut parvulos in priniordia natura suce a malitia reformari. Dicit, solum ex natis de femina sanctum Dominum Jesum, nulla terrenæ contagia corruptelæ immaculati partus novitate scnsissc. Dicit, quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, ct iIlius culpa mors omnium est. Dicit, quod in cjus vulnere omne penus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera ejus acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; perisse Adam, et in illo perisse omnes. Dicit, nos contagio maculari antequam nascimur, nee humanum conceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipinrur, inquit, in peccato parentum, et in delictis corum nascimur; sed et ipse partus habet contagia sua, nee unum tantummodo habet ipsa natura contagium. Dicit, diabolum feneratorem, a quo Eva maculata obnoxix successionis usuris omne genus defeneravit humanum. Dicit, a diabolo Evam deceptam, ut supplantaret virum, obligaret hæreditatem Dicit, Adam ita morsu vitiatum esse serpentis, ut omnes illo vulnere claudicemus. Dicit, per corporum viri et reminæ commixtionem neminem expertem esse delicti; qui autem expers delicti est, id est Dominus Christus, etiam hujusmodi esse conceptionis expertem. Dicit tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demersus est. Dicit, nisi manducaverint carnem Domini, et sanguinem biberint, vitam parvulos habere non posse. Sanctus Gregorius dicit, melius fuisse non excidere a I! -Ino vitæ gestu amarissimo peccati, sed cmendari nos debere post lapsum. Dicit, nos ex bon s ad tristia devolutos, et vult a tristibus ad meliora reparari; ut quos gustus ligni vetiti condemnavit, Christi crux gratia largiore justificet.