# Contra Julianum 1.51.70-82

Augustine, Contra Julianum, 1.51.70 to 1.51.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.70

v, 46). Qua sententia, imitatio illa vestra, quod est novitium Pelagiani erroris machinamentum, Paulo apostolo scribente, et Joanne episcopo exponente subvertitur. Dicit etiam de ipso Baptismo, exponens quod ait Apostolus, Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus (Id. VI, 3), nihil esse aliud in morte Chribli baptizari, quam peccato mori, sicut ille mortuus est carne. Unde necesse est ut parvuli aut in Christo non baptizentur, aut si baptizantur, in morte ejus baptizentur; ac sic peccato ipsi quoqne moriantur, et quia non habent proprium, ab alieni illius, id est, originalis, quod omnium commune factum est, contaminatione mundentur. His tot ac tantis motibus virorum sanctorum doctorumque vallatus, adhuc causam nostram putabis nullum astertorem de tanta multitudine invenire potuisse? An tantam consensionem sacerdotum catholicorum, conspirationem dicturus es perditorum? Nec sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui græco et latino, insuper et hebræo, eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis atque in Liueris sacris, usque ad decrepitam vixit aetatcm': omnesque vel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque parte orbis de doctrina ecclesiastica scripserant legit, nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam. Qui cum exponeret Jonam prophetam, apertissime dixit, quod etiam parvuli peccato offendentis Adam tenerentur obnoxii (In cap. 3). Itane tuum sic amabis errorem, in quem juvenili confidentia et humano lapsu incautius decidisti, ut ab istis catholicæ unitatis et veritatis sacerdotibus, ex diversis orbis terrarum partibus tanta inter se fidei concordia congruentibus, in tam magna causa, ubi christianae rcligionis summa consistit, non solum dissentire, sed cos audeas Manichæos insuper nuncupare? Quod si non facis, nee mihi hoc jusic facis, quem cernis in eadam causa disputationibus meis, quibus adversus me ferociter irritaris, illorum sccutum fuisse vestigia.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
