# Contra Julianum 1.51.83-91

Augustine, Contra Julianum, 1.51.83 to 1.51.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.51.83

Si autem me solum tali aspergis opprobrio, non ob aliud, nisi qnia de peccato primi hominis quod sentiunt sentio, quod tcnent teneo, quod prædicant prædico; quis te non videat in me apertum jactare convicium, de illis occultum quidcm, sed tamen simile habere judicium? Et tamen consideratis, ut alia taceam, vel Joannis episcopi verbis de nostro paterno chirographo quod scripsit Adam, quæ verba in eo sermone, unde quod vovoluisti protulisti, invenisse te credo; vel episcopi Ambrosii, quod de commixtione maris et feminae nullus potest expers esse peccati, quæ in meo libro legisti, sed in tuis attingere timuisti; etsi coram hominibus sit dura frons tua, erubescit coram Deo mens tua. Ego quidem pro dilectione quæ mihi est erga te, quam Deo propitio qibuslibet conviciis absit ut de medullis mei cardis exstirpes, mallem, fili Juliane, ut juventute meliore atque fortiore te vinceres, et animositatem (quid aliud quam humanam?), qua cupis tuam, qualiscumque sit, quoniam tua jam facta est, praevalere sententiam, potentiore pictate superares: et sicut Polemo, luxuriæ coronis sensim capite detractis cisque abjectis, manum pallio subdidit, os et vultum formavit ad verecundiam, ad extremum totum se illi, ad qucm deridendum venerat, discipulum tradidit; sic et tu loquentibus libi tut venerabilibus viris, maximeque episcopo Ambrosio in integritate catholicæ fidei cHam lui mali doctoris et deceptoris ore laudato, et episcopis Basilio et Joanne, qims tu quoque in sanctis eruditis veridica attestatione posuisti, tanquam coronas ebriosorum abjiceres laudes Pelagianorum, quibus tanquam magnus eorum defensor extolleris; ct stilum, ut mitius dixerim, contumeliosum, non tanquam pallio pudoris abscondercs, sed tanquam manu emendatiore confringeres; tuumque pectus veritate complendum, non Platonico Xenocrati, sed istis sacerdotibus christianis, vel potius in eis ipsi Domino Christo, non velut qui nunc primum veneris, traderes, sed velut qui recesseras, redderes.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
