# Contra Julianum 1.7

Augustine, Contra Julianum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/1.7

Reticium ab Augustoduno episcopum magn:c fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade' Apostolicae Sedis episcopo prasidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caxilianum episcopum Ecclesiæ Carthag!nensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locu. tus est: < Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostre facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem cnm ingenitis sceleribus exuimus (a). > Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum scelcribus ingenitis hominem veterem: et audes adversus hæc ruinosam construere novitatem I

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
