Latin
10.1 to 10.22
Augustine, Contra Julianum 10.1-2-22
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo dicemus, inquit? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Quid enin præstitit gratia, si permanendum est in peccato? Denique sequitur et dicit: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Hinc nunc diligenter attende, et quod sequimur ut intelligas intentus ausculta. Cum dixisset, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Hic sunt parvuli qui baptizantur, an non sunt? Si no'j) hic sunt, falsum est ergo quod ait, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; quia non in morte illius baptizantur parvuli. Sed quoniam verum dicit Apostolus, nulli intelliguntur excepti. Nam si de solis majoribus dictum putatis, qui jam utuntur libero arbitrio, cum dicat ille, Quicumque; frustra vos terret dominica illa sententia, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et apiritu. Ilabetis enim magnum compendium: asseverate et hoc de solis majoribus dictum, nequaquam parvulos ista generalitate concludi. Et quid vobis cst de qua:sUone Baptismatis laborare, utrum sit vita aeterna practer regnum Dei, an vita aeterna privandi sint, innocentes tot imagines Dei, ac per boc aeterna morte plectendæ? Si autcm hoc dicere non audetis, quoniam universaliter prolata sententia est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5): eadem vos universitas comprimit, dicente Apostolo, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. Ergo et parvuli qui baptizantur in Christo, quoniam, in morte ipsius baptizantur, peccato moriuntur. Inde enim conneia sunt ista sequentia, cum superius dictum esset, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Nam velut quaereretur, quid est mori peccalo? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus?