# Contra Julianum 12-2

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/12-2

Cum ergo dicimur homo tran dcsidcriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis atque consentit; vincitur, capitur, trahitur 1, poSsidetur. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19): et fit ei peccatum consequens, præcedentis poena peccati. Annon est peceatum et pæna pecCati, ubi legitur, Dominus enim miscuit illis spiritum erroris, et seduxerunt Ægyptum in omnibus operibus suis, sicut seducitur ebrius (Isai. XIX, 14)? Non cst peccatum et poena peccati, uhi Dro dicit Propheta, Quid errare fecisti nost Domine, a ria tua; obtudisti corda nostra. ut non timeremus te ( Id. LXIII, 17)? Non est peccatum et pæna peccati, uhi rursus Deo dicitur, Ecce tu iratus es, et noa peccuvimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes (Jd. LXIV, 5 et 6)? Non est peccatum et poena peccati, ubi legitur de gentibus quas debellavit Jesus Nave, quia per Dominum factum est, confortari cor corum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur (Josue xi, 20)? Non est peccatum et pæna peccati quod non audivit Roboam rex plebem bene I monentem, quoniam, sicut Scriptura loquitur, Eratconversio a Domino, ut statueret verbum tuum quod de illo locutus est in manu prophetæ • (III Reg. XII, 15)? Non est peccatum et pœna peccati in eo quod scripium est, Amasiam regem Juda noluisse audire Joam regem Israel bene monentem, ne procederet ad bellandum? Sic enim Icgilur: Et non audivit Amasias, quoniam a Deo erat ut traderetur in manus I, quonium quæsirunt deum Edom (II Paral. xxv, 20). Et multa alia commemorare possumus, in quibus liquido apparet, occulto judicio Dei fieri perversitatem cordis, ut non audiatur quod verum dicitur, et inde peccetur, et sit ipsum peccatum præcedentis etiam paena peccati. Nam credere mendacio, et non credere veritati, utique peccatum est. Venit timen ab ea cæcitate cordis, quæ occulto judicio Dei, sed tamen justo, etiam pæna peccati monstratur. Quale est etiam illud quod ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro co quod dir lectionem veritatis noti receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio (II Thess. II, 10). Ecce poena peccati, peccatum est. Utrumque claret, breviter dictum est. aperte dictum est, ab eo dictum est, cujus alia verba in tuam sententiam frustra detorquere conatus es.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
