# Contra Julianum 12.19-42

Augustine, Contra Julianum, 12.19 to 12.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/12.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/12.19

Quorum vetus homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque agnoscamus et parvulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in Christo. Et utquid simul crucifixus est vetus homo noster? Ut evacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suutn in similitudine earnis peccati (Rom. VIII, 3). Qua igitur impudentia negamus etiam parvulos corpus habere peccat!, cum hoc quod dicit, omnium sit quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus eat, justificatus eat a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo; scientes quia Christus surgens ex mortuis jam non moritur, mors ei ultia non dominabitur. Quod enim mortuus eat peccato, mortuus eat semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, inquit, exstimate vos mortuos esse peccato? vivere autem Deo in Christo Jesu. Quibas boc dicit? evigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat, Si autem mortui sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus direrat, Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati? nisi quibus dixerat, Complantati sumus similitudini mortis ejus? nisi quibus dixcrat, Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et boc quibas, vet dc quibus dixerat, lege superiera verba, quibus hæc cuncta connexa sunt, et invenies: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Et cum hoc diceret 1, probare quid vohtit? Lege adhuc paulo superius, et invenies: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Ant crgo agnoscite parvulos in Baptismate mortuos esse peccato, et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte dicito hon eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
