# Contra Julianum 12

Augustine, Contra Julianum, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/12

Quamobrem hoc conjuges bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur quo conjugos bene utuntur, et inest conjugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non mantur: ideo quippe inest, ut non extollantur. « Solis > ergo libidinis < excessibus accusatur, > sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaquo, ut dicis,« nihil ad innocentiam promovet modestia rei per ipsum genus nocentis. > Promovet quippe ad innocentiam non consentire malo: nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; imo propterea sine dubitatione malum cst, quia non ei consentire honum est. Quid enim mali faceret, qui bonae concupiscentiæ consentiret; cum maii nihil faciat, etiam qui opere conjugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dci opus bonum? Nec < confectricem seminum libidinem > dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest. Quia mali hujus occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus qui nialocarent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ab ejusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui inde nascuntur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
