# Contra Julianum 13.58-79

Augustine, Contra Julianum, 13.58 to 13.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/13.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/13.58

non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quæ data eat nobis in Christo Jesu ante,recula æterna (II Tim. i, 8 et 9). Denique et hic cum dixisset, Omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt: continuosubdidit, Quoniam quos ante prœscivit, et pra'destinavit conformes imaginis Filii ejus, ut sit primogenitus in multis fratribus: quos autem prædestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30). Hi sunt secundum propositum vocati. Ipsi ergo electi, et hoc ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4), ab eo qui vocat ea quæ nonsunt tanquam sint ( Rom. IV, 17). Sed electi, per electionem gratiæ. Unde dicit idem doctor et de Israel: Retiquiæ per electionem gratiæ factæ sunt2. Et ne forte ante constitutionem mundi ex operibus præcognitis putarentur electi, secutus est, et adjunxit: Si autem gratia, jam non ex operibUs; alioquin gratia jam non est gratia (ld. XI, 5, 6). Ex isto numero electorum ct prædestinatorum etiam qui pessimam duxerunt vitam, per Dei benignitatem adducuntur ad poenitentiam, per cujus patientiam non sunt huic vitae in ipsa scelerum perpetratione subtracti; ut ostendatur ct ipsis et aliis cohxredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit, quacumque ætate moriatur. Absit enim, ut pra'destinatus ad v tam sine Sacramento Mediatoris finire permittatur hanc vitam I. Propter hos 4 Dominus ait, Hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo (Joan. VI, 39 ). Caeteri autem mortales qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed vasa ir:e facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum.Non enim quemquam eorum Deus temere ac foriuitocreat, aut quid de illis boni operelnr ignorat: cum et hoc ipso bonum operetur, quod in eis hnmanam creat naturam, et ex eis ordincm sæculi præsentis exornat.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
