Latin
13.80 to 13.89
Augustine, Contra Julianum 13.80-89
Unproofread scanNot analysed yet
Istorum neminein adducit ad poenitentiam salubrem et spiritualem, qua homo in Christo reconciliatur Deo, sive illis ampliorem patientiam, sive non imparem præbeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die iræ, quo redditur unicuique secundum opera sua: Deus tamcn alios inde per misericordem honitatem adducit ad pœnitentiam, alios secundum jostum judicium non adducit. Hahct enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino dicente, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Numquid autem Achab regem sacrilegum et impium adduxit ad pœnitentiam; aut saltem per mendacem spiritum jam seducto atque decepto, patientiam et longanimitatem præbuit? Nonne in eo statim, propter qnod erat seductus, morte rapicnte completum est (III Reg. XXII)? Quis eum dicat non peccasse,spiritui credendo mendaci? quis dicat boc feccatum pœnam non fuisse peccati, venientem de judicio Dei, ad quem legit mendacem spiritum, sive missum, sive permissum? Quis horum aliquid dicit, nisi qui dicit quod vult, et quod verum est audire non vult?