# Contra Julianum 15-2

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/15-2

Quis vcro ita desipiat, ut cum audierit quod in psalmo canitur, Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori ( Psal. CXXXIX, 9): hoc dicat orasse liominem, ne Deus sit patiens erga illum; si Deas non tradit ut mala fiant, nisi patientem bonitatem præbendo cum fiunt (a)? > Quid est autem quod quotidie dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13); nisi ut non tradamur concupiscentiis nostris? Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 14). An forte hoc a Deo petimus, ut non sit erga nos patiens bonitas ejus? Non ergo ejus invocamus misericordiam, sed potius iracundiam provocamus. Quis ista sapiat sanus? imo quis tel furiosus haec dicat? Tradit ergo Deus in passiones ignominiæ, ut fiant quae non conveniunt; sed ipse convenienter tradit: et liunt eadem peccata, et peccatorum supplicia præteritorum, et suppliciorum merita futurorum: sicut tradidit Achab in pseudoprophetarum mendacium; sicut tradidit Roboam in falsum consilium (III Reg. xn). Facit hæc miris et ineflabilibus modis, qui novit justa judicia sua, non solum in corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari. Qui non facit voluntates malas; sed utitur eis ut volu rit, cum aliquid inique velle non possit. Exaudit propitius, non exaudit iratus: et rursus, non exaudit propitius, exaudit iratus. Parcit propitius, non parcit iratus: ct rursus, non parcit propitius, parcit iratus: atque in his omnibus bonus perseverat ct justus. Sed ad hæc quis idoneus (II Cor. II, 16)? utique ad hæc ejus perserutanda et investiganda judicia, quis homo idoneus, quem corruptibile aggravat corpus, etiamsi habeat jam sancti Spiritus pignus?

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
