Latin
16.1 to 16.15
Augustine, Contra Julianum 16.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est autem quod dc crocodilo dicere voluisti, <solum esse in omnibus animalibus, cui superiorcs mandibulas moveri Albinus affirmat; ct ignem, cum sit omnibus exilio, salamandra essc ludibrio? t Nonne ista contra vos potius protulisti, quando invenitur aliquid unde monstretur esse posstbile quod gencraliter negabatur? Cum ergo vos generaliter negaveritis, possc gignentes in prolcm trajicere quod non habent ipsi; si fucrit inventum quod possit hoc facere, ita superamini, sicut ille qui dixerat', non posse animalia nisi inferioresmoverc mandibulas, invento crocodilo sine ambiguitate superatur; ct qui dixerat nullum animal in igne vivere, demonstrato quod de salamandra perhibetur, sine ambiguitate convincitur. Cum igitur definis i naturalia per accidens non converti; »si vel unus quispiam fuerit inventus, qui vitiatus aliquo casu cum eodem vitio gcnuerit filium, factumquc sit proli naturale quod parenti accidens fuit; nempe tua definitio ista frustrabitur. Item cum deiinis, <parentem quod ipse non habet, in suam prolem non posse transmittere, nonne definitio etiam ista destruetur, cum tibi fuerint demonstrati nati homines integerrimis omnibus membris ex his parentibus, qui nonnulla membra pcrdideram? Audiebamus a majoribus nostris, qui se id nosse ac vidisse dicebant, Fundanium 'Carthaginis rhetorem, cum ipse accidenti vitio luscus esset,! uscum tilium procreasse. Quo exemplo evertitur iila tua sententia, qua dicis, <naturalia pcr accidens non converti. »Accidens quippe fuit in patre, quod fncium est in filio naturale. Illam vero alteram, qna dicitis, <parentes in filios ea qusc non haberi ipsi non posse transfundere, »alius Fundanii filius, quod Maxime usitatum est, cum duobus oculis de tusco natus evertit, et innumerabiles qui nascuntur oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eoa quos gignunt quod ipsi non habent, vos potius quam suos filios sibi similes esse demonstrant, qui tam fuistis in vestris definitionibus caeci.