# Contra Julianum 17.1-19

Augustine, Contra Julianum, 17.1 to 17.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/17.1

Sed absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit justus. Absit autem ut sit justus vere, nisi vivat ex fide: Justus enim ex fide vivit (Rom. I, 17). Quis porro eorum qni se christianos haberi volunt, nisi soli Pelapiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, justum dixerit infidelem, justum dixerit impium, justum dixerit diabolo mancipatum (a)? sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum me nominibus, tanquam in antiqua Romana curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum tu in hac causa etsi ad scholam Pythagoræ provoces vel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore cæteris philosophia nobilitati veras virtutes non esse dicebant, nisi quæ menti quodam mode imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiæ, quod est Deus; etiam illic adversus te, quantum donat qui nos vocavit, pietatis libertate clamabo: Nee in istis est vera justitia. Justusb ex fide vivit. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi: finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. x, 17,4). Quomodo sunt vero justi, quibus vilis est humilitas veri justi? Quo enim propinquaverunt intelligentia, inde superbia recesserunt: quia1 cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum eat insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Id. I, it et 22). Quomodo est in eis vera justitia, in quibus non est vera sapientia? Quam si cis tribuerimus, nihil erit causæ cur non eos ad illud regnum pcrvenire dicamus, de quo scriptum est, Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum (Sap. VI, 21). Ac rer hoc Christus gratis mortuus est, si homines sine fide Christi ad fidem veram2, ad virtutem veram, ad justitiam veram, ad sapientiam veram, quacumque re alia, quacumque ratione perveniunt.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
