# Contra Julianum 17.20-37

Augustine, Contra Julianum, 17.20 to 17.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/17.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/17.20

Prorsus sicut de lege verissime ait Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus eat (Galat. II, 21): ita verissime dicitur, Si per naturam voluntatemque justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si per doctrinas hominum qualiscumque justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Per quod enim est vera justitia 3, per hoc etiam regnum Dei. Deus namque ipse, quod absit, crit injustus, si ad ejus regnum verus non admittitur justus: cum et ipsum ejus regnum justitia sit, quemadmodum scriptum cst, Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium (Rom. xiv, 17). Porro si veram justitiam non habent impii; profecto nec alias virtutes comites ejus ct socias, si quas habent, veras habent [ qui:. cum non ad suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes efficiuntur injusti' ]: ac per hoc nec continentia sive pudicitia vera virtus est inipiorum. is. Tu vero tam male accipis quod ait Apostolus, Nam qui in agone contendit, -ab omnibus continens est (I Cor. IX, 25); ut continentiam,tam magnam virtutem, de qua scriptu:n est, quod nemo esse potest continens nisi Deus deL (Sap. VIII, 21); etiam choraulas et hujusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi enim qnando in agone decertant, ab omnibus continent, ut corruptibilem coronam accipiant: a cujus tamcn vana cupiditate non continent. Hæc enim cupiditas vana ac pcrhoc prava, vincit in eis et frenat alias pravas cupiditates: propter quod dicti sunt continentes. Sed ut gravissimam faceres injuriam Scipionibus, continentiam quam in eis tanto eloquio 'prædicasti, dedisti et histrionibus: ignorans Apostolum, cum exhortaretur homines ad virtutem, sic exemplum de vitiosa hominum affectione sunipsisse, quemadmodum alio loco Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quarendum dixit esse sicut pecuniam (Prov;

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
