Latin
17.38 to 17.41
Augustine, Contra Julianum 17.38-41
Unproofread scanNot analysed yet
II, 4). Numquid propterca sancta Scriptura dicenda est laudasse avaril am? Sed quia nolum est, amatores pecuniae quantis paticnter laboribusdoloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi. pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna devitent, qnam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant: recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, noc ailiqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes babemus, quia verum est propter quod faeimus, id est, hoc naturæ nostræ consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.