# Contra Julianum 17.38-41

Augustine, Contra Julianum, 17.38 to 17.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/17.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/17.38

II, 4). Numquid propterca sancta Scriptura dicenda est laudasse avaril am? Sed quia nolum est, amatores pecuniae quantis paticnter laboribusdoloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi.pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna devitent, qnam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant: recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, noc ailiqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes babemus, quia verum est propter quod faeimus, id est, hoc naturæ nostræ consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
