# Contra Julianum 18.17-32

Augustine, Contra Julianum, 18.17 to 18.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/18.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/18.17

aut vidclis, quod pcjus est, et negatis. CAPUT V (a). —19. Deinde aliis verbis meis interpositis calumniaris, < quod cgo mibi ipse contrarius fuerim, qui cum dixissem inobedienti homini poenam inobedientiam sui. corporis redditam, continuo alia membra corporis nominatim expresserim, dicens, quod adnutum nostra serviant voluntati 4 » (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 7 )? Hoe ego dixi, genitalibus utique exceplis, quæ corporis nomine nuncupavi: ac per hoc, et corpus voluntati servit in aliorum motione membrorum; ct corpus voluntati non servit in motibus genitalium. Non sunt ergo verba mea inter se contraria,quam vis te patiantur, vel non intelligendo, vel alios intelligere non sinendo, contrarium. Si enim pars corporis non posset nomine corporis nuncupari, non diceret Apostolus, Mulier non habel sui corporis potestatem, sed vir: similiter et vir non habel sui corporis poteslatem, sed mulier ( I Cor. VII, 4). Ipsa utique membra appellans corporis nomine, quibus discernitur sexus peragiturque concubitus. Quis est enim qui dicat, virum sui potestatem corporis non habere, si ill his verbis Apostoli totum corpus intelligas, quod constat omnibus membris? Ac per hoc ego secundum Apostolum, etiam solum genitale membrum nomine corporis nuncupavi, quod non voluntate, sicut manum vel pedem, sed libidine moveri agnoscit scIsSUS humanus, qui te deridet in rebus manifestis impudentes nebulas excitantem, ut nos diutius de pudendis rebus cogat et nccessitas loqui, et honestis circumloqui. Sed qui verba mea legit, quæ refellere niteris, eisque te insidiantem perspicit, sufficit mihi quia loco illo quid dixerim corpus intelligit.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
