# Contra Julianum 2.13

Augustine, Contra Julianum, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.13

Audi adhoc quid dicat in libro quem scripsit de Paradiso ( Capp. ii et 12). < Fortasse, » inquit, « ideo dixit Paulus, Quœ non licet homini loqui > (II Cor. XII, 4), quia erat adhuc in corpore constitutus, boc est, videbat istius corporis passiones, videbat legem carnis suae repugnantem legi mentis siue. » Item. que in eodem: « Cum dicit, > inquit, « sapientiorem serpentem, intelligis quem loquatur, id est, illum adversarium nostrum, qui tamen habet sapientiam hujus mundi. Sed et voiuptas atque delectatio bene sapiens dicitur; quia et carnis appellatur sapientia: sicut habes, Quia sapientia hujus carnis inimica eu Deo > (Rom. VIII, 7).« Et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt, qui appetentes sunt voluptatum. Sive ergo, > inquit, « delectationem intelligas, quædam est divino adversa mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus. ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, el captivantem me in lege peccati > (ld. VII, 23). Qualem voluptatem dicat hoc loco iste doctor, in promptu est, quia ut iutelligcremus, adhibuit Apostoli testimonium dicentis, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mend, meat, et captivantem me in lege peccati. Hæc est voluptas illa suscepta tua, quamvis et tu reprehendas ejus excessum. Ubi qualis sit, plane fateris: sed tantis verborum ornamentis eam moderatam defendis et laudas, quasi istum modum sibi ipsa constituerit, et non spiritus qui adversus ejus impetum concupiscit. Adversus quem fortiter stabat ille, qui clamabat, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mem. Iste repugnantis impetus si laxetur, in quæ declinabit immunda? in quae non pertrahet et præcipitabit abrupta? Verum nunc, quod potius instat, ecce non secundum vos quicumque Judaeus, sed secundum beatum Ambrosium de se ipso Paulus apostolus dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem mf in lege peccati. Rursus in eodem opere alio loco idem doctor: < Impugnatur, > inquit, < Paulus, eI. videt legem carnis suae repugnantem legi mentis suæ, et captivantem se in lege peccati; nec de conscientia sua præsumit, sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit, Non enim quod volo fado bonam; sed quod nolo malum, hoc ago » (Rom. VII, 19): « ettu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat invidiam? > Itemque in ipso opere idem ipse episcopus ad omnes nos referens eloquium, causamque communem sedulo agens: « Repugnat enim lex carnis, inquit, < legi mentis, et laborandum nobis est ac desudandum, uf castigemus corpus ct servituti redigamus, et quae sunt spiritualia seminemus » (Capp. 12 ei 15).

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
