Latin
Book 2
Augustine, Contra Julianum 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctus vero Joannes Constantinopolitanus episcopus, quantum verecundia permittere potuit, totum illud primorum bominum erubescentium factum duobus verbis evidenter expressit, dicens: «Foliis autem ficus erant cooperti, tegentes speciem peccati. >Cui non appareat, quæ vel qualis peccati species a confusis tegenda fuerat in regione lumborum, qui de sui corporis nuditate non confundebantur ante peccatum? Obsecro, intelligite; imo vero permittite homines, quod vobiscum intelligunt intelligere, ct nolite nos cogere de pudendis pene impudenter diutius disputare.