Latin
2.22 to 2.35
Augustine, Contra Julianum 2.22-35
Unproofread scanNot analysed yet
in prædestinatis utique parvulis quod odit absumens, ut etiam ipsos a vanitate liberatos cum sapientia diligat bnbitantes: quos certe si ab ubcre raptos abstulerit ultimus dies (a), miror si audes dicere habitaturos cum sapientia praeter regnum Dei, quo eos <bonum, »sccundum te, «inviolatæ inCutpatæque naturae »non permittit accedere, nisi veri Salvatoris gratia redemptos liberet a falsi insipientia laudatoris. Ut omittam natura fatuos, multo amplius lugendos Scriptura teste qnam mortuos (Eccli. xn! ,13). Quos quidem et ab isto tanto majo potest Oei gratia per sanguinem Mediatoris eruere: sed unde otuerunt in tantum malum ruere, si divino judicio nulla origini debetur poena vitiatæ? Ecce merito reprehendisti eos et graviter, <qai vel supersederunt scicnda cognoscere, vel nou formidant ignorata culpare. t Numquid hoc de his qui cxcordes nati sunt, potes dicere? Nec tamen cis sub Deo justo unde id accidcre potuerit inventurus es, si nulla ex parentibus trahuntur merita filiorum. <Scd invidendo tibi, in quadam meridie compertæ veritatis sine obumbramento ignorationis, »ut ioqucris, <insanimus. t Itane vero tanta in parvulis mala, tu qui non invides, non vides? Bonus cst Deus, justus est Deus: extranea prorsus mali est nulla natura, quae nostrae naturae secundum Manichaeos credatur admixta: ande sunt, non dico in moribus, sed in ipsis ingeniis cum quibus nascuntur tanta bominum mala, si non est humana origo vitiata, non est massa damnata? Quid, quod homo fatuitatis expers et ab invidiæ stimulis alienus, ipsam sic describis invidiam, ut in toa descriptione hoc vitium et peccatum appareat et poena peccati? Annon est peccatum diabolicum invidia? annon est poena peccati, quæ <protinus ipsum de quo oritur vexat auctorem? »Hac verba tua sunt: et tamen diuturna loquacitate visus tibi es acutissime disputasse, <unum idemque vitium peccatum poenamque peccati esse non posse.