Latin
2.3.1 to 2.3.18
Augustine, Contra Julianum 2.3.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc si fideli diligentia quæreretis, nec ea quæ catholicae fidei veritate atque antiquitate fundata sunt inOdeli oppugnaretis audacia; in ea qune abscondita sunt sapientibus et prudenlibus, et rcvelata sunt parvulis (Matth. xi, 25), nutriti Christi gratia veniretis. Multa euim multitudo dulcedinis Domini, quam prorecto non invidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit autem sperantibus, non in sc ipsis, sed in eo (Psal. xxx, 20). Nos ergo dicimus quod ea fides babet, de qua scriptum est, Nisi credideritis, non intelligelis (Isai VII, 9, aec. LXX): nec diabolum, sed Deuin verum et vere bonum, esse hominum conditorem, munda etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamvis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu sancto, sub spiritu immundo essecogatur. Nec quantamcumque immunditiam naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur proprinnl nuptiarum a quolibet vitio natnrarum. Nec ullius reatum remanere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione solvatur; quamvis infirmitas restet, contra quam in se ipso constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus, cum peccatis sive originalibus sive propriis digna retribuit: magisque iniquos aut infirmus ostenditur, si jugum grave super filios Adam, a die, sicut scriptum est, nativitatis eorum usque in diem sepulturas in matrem2 omnium (Eccti. XL. ,1), sub quo jugo imago ejus atteritur, aut ipse nullo vel originali vel proprio praecedente pcccato, aut quilibet alius ipso imponit invito. Nec perfectio est desperanda virtutis, per ejus gratiam, qui ex origine vitiatam mutare potest et sanare natnram. CAPUT it. 4. —Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque argumenta vestra, ex quibus cuncta connectitis, quæ in hac quæstione adversus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim testimoniis sanctorum refutanda suscipiam: sed quantum potuerit eorum percuti et dejici, etiam cnm a me de litteris catholicorum episcoporum singula proferentur, tantum percutietur atque dejicietur, sive unum eorum, sive duo, sivc plura, sive omnia, sicut valuerit quod proferetur.