# Contra Julianum 2.36-59

Augustine, Contra Julianum, 2.36 to 2.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.36

t Sed forte quia invidus non es, vix tandem invidiam in alio libro vidcre potuisti de qua hæc diceres, et tibi pro me quia milii non invides contradiceres. CAPUT Ii. — 3. Finito'autem proaemio, ubi etiam laborasti, sicut soles, probare quod praedico, < Deum esse hominum conditorem; mea deinde verba proponis, ubi dixi, < Mundo, non Deo nasci hominem, qui de concupisc6ntia carnis nascitur; Dco autem nasci cum ex aqua et spiritu renascitur t (Dc Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 2i). Quibus meis verbis sic insidiaris, ut asseras hinc intelligi me debere dixisse, quod ad diabolum pertineat quidquid ad mundum pertinet: quia scilicet alibi dixeram, < cos qui de corporum commixtione nascuntur ad jus diaboli pertincre; asserendo utique, < de potestate erui tenebrarum, cum regenerantur in Christo. t Respondeo ergo calumniæ tuae. Ita cnim me vis putari appellasse tnundum ad potestatem diaboli pertinentem, tanquam culum et terram et omnia quae in cis sunt, vel diabolus fecerit, vel diabolus teneat. Hoc non diCo, sed detestor, redarguo, et damno qui dicit. Sed hoc loco sic appellavi mundum, qucmadmodun) Dominus, ubi ait, Ecce venit princeps mundi (Joan. xiv, 50). Non enim cœli et terrae et omnium qux per Verbum, hoc cst pcr camdem ipsum Christum, facta sunt, undo scriptum cst, Mundus per eum factus est (Id. i, 10), principem voluit intelligi diabolum: sed sicut dic!um est, Mundus in maligno positus est (! Joaa. v, 19); ct iter um, Omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis eat, et concupiscentia oculorum, et ambitio sœculi; quæ non est a Patre, sed ex mundo est (ld. II, 16). Non enim caelum et terra non sunt a Patre per Filium; aut Angeli, sidera, arbusta, animalia, bomines non sunt a Patre per Filium, quantum quidem attinet ad ipsam substantiam qua homines sunt: sed mund!

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
