# Contra Julianum 2.48.110-131

Augustine, Contra Julianum, 2.48.110 to 2.48.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.110

Quanto ergo melius identidem audimus Ambrosium Dei gratiam confitentem, nec de sua virtute collidentem, qui cum hæc dixisset adjecit: « Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique, i inquit, « supra cadent Scriptura dicit: Beatus vir cujus eat auxilium ejus aba It., Domine; ascensus in corde ejus > (Psal. LXXXIII, 6 ): « Itemque idem ipse in libro de Sacramento regenerationis: « Quis igitur est, > inquit, « qui carne utitur ad operandum, nisi anima? Ergo princeps et domina carnis naturaliter anima est, quae domare carnem debet et regere. Ideoque Spiritus sancti fulta praesidio, dicit in Psalmo, Non timebo quid faciat mihi caro > (Psal. LV,5). « Ipsa eadem dicit in Paulo, Sed castigo corpus meum, et servituti redigo » ( ICor. IX, 2i7). « Castigat ergo Paulus quod ipsius est, non quod ipse est. Aliud enim quod ipsius, aliud quod ipse est. Castigatquod ipsius est, ut mortem in se lascivise corporalis justus opcretur. > Numquid sanctus Ambrosius quando ista dicebat, non cum vitiis confligebat? non vitia vincebat? non exercitum quemdam variarum cupiditatum intra semeL ipsum, tanquam Christi miles egregius debellabat? non corpus proprium castigabal?Numquid nun supcratis et oppugnatis diaboli operibus, opus Dci cum opere Dei, hoc est, anima cum carne pacem justitiæ requirebat, ut non in sua virtute confidens, sed sicut ait, « Spiritus sancti fulta praesidio diceret, Non timebo quid faciat mihi caro? > Ecce quomodo natura humana capax justificationis ostenditur: ecco quomodo virtus in infirmitate perficitur (U Cor. XII, 9). Sed audiamus de hac re etiam victoriosissimum martyrem Cyprianum in epistola de Mortalitate: c Cum avaritia nobis, > inquit, « cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est; cum carnalibus vitiis, cum illecebris sæcularibus assidua el mulesta luctatio est.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
