Latin
2.48.155 to 2.48.170
Augustine, Contra Julianum 2.48.155-170
Unproofread scanNot analysed yet
qnam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria! »doctor præclarissime et testis gloriosissime, sie docuisti, sic monuisti1, sic te audiendum irnitandumque præbuisti. Merito finitis aliis omnium cupiditatnm certaminibus sanatisqne vulneribus, cUm extrema et omnium maxima vitæ hujus cupidilate, pro Christi veritate pugnasti, et ejus in te gratiæ largitate vicisti. Secura est corona tua, victoriosa est doctriha tua, in qua et istos vincis qui confidunt In virtute sua. Ipsi enim clamant, Perfectio nobis virtutis a nobis est: tu autem reelamas, <Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. >Audi et beatissimum Hilarium, ubi speret hominis perfectionem. Cum enim loqueretur de pace evangelica (In Psal. CXVIII, ad vers. 18 et 115), ubi DominuS, ait, Patent meam do vobis (Joan. xiv, 27): i Quia lex, a inquit, umbra erat futurorum bonorum, idcirco per haM præfiguratam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi pet ablutionem coelestis misericordiæ emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura. >Rursus in eodem sermone: <Ipsis, a inquit, <Apostolis verbo licet jam fidei emundatis atque sanctificatis non deesse tamen malitiam, per conditionem communis nobis originis, docuit dicens, Si vos cum sitis maii, nostis bona data dare filiis vestris a (Matth. VII, 11). Vides quemadmodum venerabilis catholicus disputator, nec in. hac vita mundationem nostram neget; et tamen humanam perfectiorem speret, id est perfectioris mundationis, in ultima resurrectione naturam. In quadam vero homilia de libro sancti Job (a) attende quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli adversus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala quae in nobis sunt, excilat contra nos;