# Contra Julianum 2.48.171-183

Augustine, Contra Julianum, 2.48.171 to 2.48.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.171

quod in nostram fieri utilitatem vult docere, convertente scilicet divina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram.« Tanta enim ettam admirabilis,» inquit, < in tias misericordiæ Dei bonitas est, ut per quem in Adr offensa gcnerositalem primae et beatæ illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisirnus, obtinere mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit I; nunc autem cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostræ omnia potestatis suæ tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad cædes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Scd cum pcr firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoriæ gloriam. Dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabil natus ex muliere > (Job xxv, 4) <? Quia non exstante hoste, non erit bellum; cessante deinde bello, victoria deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulia vitiorum: quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur:. Memores igitur, > inquit, a et conscii, illa ipsa corpura nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polloli et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus, gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostræ bello dimicemus. > In Expositione autem primi Psalmi idem doctor non dubitat dicere, naturam nostram, utique istam quae de morbo morbum trahit, ad peccandum ferri, ac sic ne peccemus, adversus eam nos quodam modo fidei religione pugnare. Plures enim sunt, inquit, qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sunt, Ecclesiœ disciplinam non tenentes, ut avari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores 5, mendaces, rapaces. Et ad hæc quidem noa vitia naturæ, inquit nostrœ propellit instinctus: sed utile est noa a via ad quam ferimur abtcedere, neque consistere illic adhibito decedendi ex ea non moroso recurtu.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
