# Contra Julianum 2.48.184-204

Augustine, Contra Julianum, 2.48.184 to 2.48.204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.184

Et idcirco, i Beatus est vir qui in via peccatorum non stetit: > natura quidem in viam hanc ferente, sed ex via hac fidei religione referente (In vers. 1). Numquidnam istum putahimus accusatorem fuisse naturae, quam condidit Deus? Non utique: non enim dubitabat homo catholicus, humanam Dei opus esse naturam; sed profecto vitia cum quibus nascimur accusavit, apostolicum illud tenens, Fuimus enim et nos natura filii iræ, sicut et caeteri (Ephes. u, 3). Verumtamen h;rc verba, quae de sermone sancti Hilarii posui, si mea essent, quanta in me diceres, Manichæorumque nomen et crimen quanto buccarum strepitu ventilares? Nunc ergo ne tui stomachi follis indigesta maledictorum cruditate rumpa, tur, in hunc evome, si audes, calumniosas tuas vanitates, et insanias mendaces. Ad hæc, inquit, noa vitia naturæ nostræ propellit instinctus. Quæ ista natura est? Numquid gens tcnebrarum, quam Manichæorum fabula inducit? Absit. Catholicus loquitur, insignis Ecclesiarum doctor loquitur, Hilarius loquitur. Nostra ergo natura est primi hominis prævaricatione vitiata, non ab alia natura ulla divisione separanda, sed ipsa sananda: cui diabolum a nobis constitui calumniaris auclorcm, dum tu ei Christum invides salvatorem, et ejus hic vitam, ita ut sine ullo sit omnino peccato, perfectam duci posse contendis. iD. Sed audi quid etiam hinc te admoneat beatus Hilarius. Cum enim exponeret Psalmum quinquagesimum primum (Versus finem): Spes, inquit, in misericordia Dei in sœculum et in sœculum sPeculi eat. Non enim ipsa illa justitiæ opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nist misericordia bei etiam in hac justitiæ voluntate humanarum demutationum et motuum non reputet vitia. Hinc illud prophetae dictum est: « Melior misericordia tua super vitas 1 > (Psal. LXII, 4). Videsne hominem Dei ex illo numero esse bcatorum, de quibus prædictum est, Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, neque eat in ore ejus dolus (Psal.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
