Latin
2.48.205 to 2.48.219
Augustine, Contra Julianum 2.48.205-219
Unproofread scanNot analysed yet
SIxt, 2)? Confitetur enim eliam peccata justorum, magis eos asserens in Dei misericordia spem ponere, quam de juslilia sua fidere: et ideo non est in ore ejus dolus, imo in ore illorum omnium, quibus hujus veracis humilitatis vel humilis veritatis perhibet testimonium. Qui dolus abundat in ore vestro. Ubi enim virtus non est, et tanta jactantia est, hypocrisis est: et uhi hypocrisis, utique dolus. Prorsus quantum sancti de misericordia Dei quae magna est, tantum vos de vestra quæ nulla est virtute præsumitis: et quantum ipsi adversus ingenerata vitia bellum gerunt adjuti per Dei graHam, tantum vos bellum geritis adversus ipsam Dei gratiam. Sed utinam sicut vos vincit in suis; ita suos faciens, vos quoque ipsos vincat in vobis. Itane in corde vestro dicere audetis, quod cum vos audiunt, accenduntur homines ad virtutem, cum autem istos audiunt tantos ac tales viros, Cyprianum, Hilarium, Gregorium, Ambrosium, cæterosque sacerdotes Domini, desperatione franguntur, ac renuntiant studiis perfectionis? Haeccine monstra cogitationum ascendunt in cor vestrum, et non elidunt frontem vestram? Ergone vos honoratis sanctos Dei, Patriarchas, Prophetas, Apostolos laude naturae, et decolorant cos ista lumina Ecclesiae vituperatione naturae; quia eos dicunt in corpore mortis hujus, ut tenerent. castitatis bonum, dimicasse contra ingenitum concupiscentiae malum, per Dei gratiam prius conflictatione vincendum, postea novissima regeneratione sanandum? Tu intelligis Judaeum esse qui dicit, a Non enim quod volo bonum, lioc ago: »et hoc prreclaro intellectu, nec conversationis sordes in naturæ refundis invidiam; nec earum obscenitates Apostolorum et sanctorum omnium consolaris injuriis: et haec mala quæ tu non facis, faciebat Ambrosius cum collegis suis eadem sentientibus, qui beatum Apostolum de se ipso dixisse intelligit, Non quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago;