# Contra Julianum 2.48.220-244

Augustine, Contra Julianum, 2.48.220 to 2.48.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.220

et, Video aliam legem in membris mei., repugnantem tegi mentis meœ (Rom. VII, 19,23); et cætera hujusmodi? Isti ergo sanct! talia docendo, suffodiunt, sicut mihi objicis, murum pudoris, et vos ob perfectionis prœdicationem patimini invidium t Sed te, ut scribis, plurimum consolaris, quoniam laudis genus est, ei displicuisse qui Apostolis non pepercit. Si ego Apostolis dicendo talia non peperci; ergo nec Ambrosius pepercit Apostolis, nec coepiscopi ejus eadem sentientes. Si autem illi et ex Apostolis ista didiccrunt, dt secundum Apostolos isia docuerunt, quid me unum appetis? Ipsos aspice, ipsos etiam atque etiam deposito paulisper tumore cervicis intuere. Itane tandem, juvenis confidentissime, consolari te debes, quia talibus displices, an lugere? CAPUT IX. — 51. Sed jam quid egerimus per totum istum librum, in summam sicut possumus breviter colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole sanctornm, qui episcopi anie nos, non solum sermone, cum hic viverent, verum CHam scriptis,quæ posteritati relinquerent, fidem catbolicam strenue defenderunt; vestra argumenta confringere, quibus dicitis: Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo malo nasci. Si nuptiœ bonum suni, nihil ex eis oritur mali. Si in Baptismate peccata omnia remittuntur, non possunt nati de renatb trahere originale peccatum. Si justus eat Deus, nota potest in filiis parentum damnare peccata, cum ipsis parentibus dimittat et proptia. Si perfectœ justitiæ capax eat humana natura, habere non potest vilia naturalia. Ad hæc nos dicimus, et Deum esse hominum creatorem, hoc est, et animae et corporis; et bonum esse nuptias; et per Baptisma Christi omnia peccata dimitti; et justum esse Deum; et perfectæ justitiæ capacem humanam esse naturam: et tamen cum hæc omnia vera sint, obnoxios nasci homines origini vitiatae, quae trahitur ex homine primo; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur in Christo.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
