# Contra Julianum 2.48.254-267

Augustine, Contra Julianum, 2.48.254 to 2.48.267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.254

Homo Dei, catholicus, et catholicae veritatis adversus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus, sic tui doctor. testimonio praedicatus, ut diceretur, quod ejus fidem et in Scripturis purissimum sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Qui creatorem Deum non solum animarum, verum etiam corporum, adversus Platonicorum philosophorum asseveravit errorem. Qui nuptiarum bonum et causa propagandi generis humani divinitus institutum, et pudicitia conjugali sanctam ejus copulam prædicavit. Qui neminem dixit justifican a peccato, nisi cui fuerint per Baptismum dimissa omnia peccata. Qui coluit juste justum Deum. Qui perfectionem hominis in virtute atque justitia absit ut impediat desperando: sed cam tamen perfectionem cui nihil adjiciendum sit, in alia vita sperat, quae implebitur resurrectione mortuorum; in hac autem vita humanam justitiam in quadam militia belloque constituit, non solum adversus æmulas aerias potestates, sed adversus ipsas nostras cupiditates, per quas et illi exteriores inimici nos dejicere, vel penetrare moliuntur. In hoc bello et ipsam carnem adversariam gravem dicit, cnjus utique natura sicut primitus condita cst, nobiscum concordissima permaneret, nisi primi hominis praevaricatione vitiata, suo nobiscum languore confligeret. In boc bello ille vir sanctus monet nossseculum effugere, et in ea fuga quanta sit diilicultas, imo impossibilitas, nisi Dei gratia opituletur, ostendit. Dicit mortua quidem vitia per remissionem in Baptismate omnium peccatorum, sed eorum nos curare debere quodam modo sepulturam. Et in hoc ipso opere talem describit cum vitiis mortuis nos habore conffictum, ut non quod volumus agamus; sed quod odio habemus, hoc faciamus: multa in nobis peccatum nobis reluctantibus operari, redivivas plerumque resurgere voluptates: luctandum nobis esse adversus carnem, adversus qnam luctatus est Paulus quando dicebat, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meœ. Praecipit ne carni nostræ confidamus, ne nos ei credamus, cum Apostolus clamet, Scio quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi # perficere autem bonum non invenio ( Rom.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
