# Contra Julianum 2.48.54-72

Augustine, Contra Julianum, 2.48.54 to 2.48.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.48.54

nec vocare dubitat etiam uxoris adulterum intemperantem maritum, omne connubii bonum pensans non cupiditate carnis, sed fide potius castitalis; non morbo passionis, sed foedere conjunctionis; non voluptate libidinis, sed voluntate propaginis? Nam mulierem viro nonnisi generandi causa perhibet instilutam, unde tam diu frustra, quasi quisquam hoc nostrum negaret, disputandum putasti. H:cc enim sunt de hac re verba ejus in libro de Paradiso: < Si igitur viro, > inquit, < culpæ auctor est mulier, quemadmodum pro bono videtur adjecta? Verum si consideres, quia Deo universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud ' in quo esset causa peccati. Ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus, non esse bonum solum hominem esse (Gen. II, 48). Maluit enim Deus plures esse, quos salvos facere posset, quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa: Denique quia idem, > inquit, < utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret tilios, passus est interire. Ergo, > inquit, < propter generationem successionis humanæ debuit mulier adjici viro > (Cap. 10). Habes ecce Ambrosium doctorem meum, et a tuo memorabiliter praedicatum, et opus Dei esse omnem hominem atque hominis carnem, et bonas esse nuptias in quantum sunt nuptiae, nou modo fatentem, verum etiam defendentem. Jamvero quod per originale peccatum sacro Baptismati nihil deroget, superius demonstravi, quando ejus posui verba, ubi dicit, < illum justificari a peccato, cui per Baptismum peccata remittuntur omnia > (Supra, n. 14). < Justum porro ille Deum uhi non prædicat, aut quis de hoc potest catholicus dubitare christianus, quod pene et omnes impii confitentur? CAPUT VIII. — 22. Quintum illud restat, utrum videatur Ambrosio humanam capacem justificationis et perfectionis esse naturam;

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
