Latin
2.48.73 to 2.48.89
Augustine, Contra Julianum 2.48.73-89
Unproofread scanNot analysed yet
nec ab hac sententia propterea revocetur, quia sæpe ac multis modis dicit omnem hominem sub peccato nasci, et esse ipsum ortum ejus in vitio. Verum et hoc jam supra docui, ubi cum loco ipso paulo post dixisse memoravi, <a Christi carne damnatum esse peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam >(Ibid. n. 5). Ibi enim naturam demonstravit humanam, etiam istam, quæ sub peccato nascitur, et cujus ortus in vitio est, esse justificationis capacem: sed sane per gratiam, quod inimicum est vobis, eidem gratiae crudclibus inimicis. Verum si hoc parum cst, rursus quid dicat, attende in Expositione Isaiæ prophetæ. <Videamus, >inquit, «ne qua sit post hujus vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum esi, In regeneratione, cum sederit Filius hominisin throno gloriæ suæ (Matth. In, 28). Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamnr; ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeternam. >Nempe distinxit vir sanctus et verax, justificationem vitae hujus, quae fit per lavacrum regenerationis, et illius perfectionem, cam et nostra corpora fuerint immortalitate renovata. Non itaque fuit Ambrosio, quamvis fateretur nascentis originis vitium, justificationis desperata perfectio. Quia sicut est humana natura creatori Deo formabilis, ita sanabilis redemptorr. Sed vos festinatis, et præsumptionem vestram festinando præcipi'atis. Hic enim vultis hominem perfici, atque utinam Dei dono, et non libero, vel potius servo propriæ voluntatis arbitrio. A qua perfectione quidem longe vos esse sentitis: sed dolus est in ore vestro, sive peccatores vos esse dicatis, et ju> stos credi velitis; sive profiteamini perfectionem justitiæ, quam profecto in vobis non esse sentitis.